Catechesis sive brevis institutio christianae doctrinae quo modo illa in ecclesiis et scholis palatinatus tum electoralis tum ducalis traditur.
§
Fridericus Dei gratia Palatinus Rheni, ac Sacri Imperii Romani elector, Dux Bavariae, etc. omnibus quibus commissa est cura Ecclesiarum et Scholarum, quae sunt in Palatinatu, S.D.
Postquam, quid nostri sit muneris, ex verbo Dei, atquae ex natura ipsa cognovimus, nosque in eo, ipsi potissimum qui id nobis imposuit, Deo Opt. Max. parere oportere: statuimus ut nihil esset, in quo tam in universa vita laboraremus, quam ut et nostrae conscientiae, satisfaceremus, et nostrorum saluti, quamtum in nobis esset, consuleremus.
Cum autem non satis esse existimaremus, nos ita consilio et ratione iustitiam administrare, ut nostrae fidei commissi populi, ius et honestatem colentes, placide tranquilleque viverent, nisi eo etiam perducerentur, ut Deum creatorem suum ac redemtorem ex verbo ipsius recte cognoscerent: (nam id unicum et firmum est fundamentum cum ceterarum virtutum, tum vel maxime omnis obedientiae et verae erga Deum pietatis) coepimus toto animo de ista re cogitare, nihil cupientes praetermittere, quod ad eam beatitudinem, tum parandam, tum conservandam pertineret. Et si autem et ab iis, qui nos proxime antecesserunt, cognatis nostris Palatinis et Electoribus (quorum memoriam cum amore ac reverentia usurpamus) varia utiliter et pie instituta sunt, ad gloriam Dei illustrandam, et populum in officio retinendum: tamen ut ipsi in principio gubernationis nostrae experti sumus, non ea adhibita est diligentia in illis exequendis, et ad utilitatem publicam accomodandis, quam par fuerit in re tanta adhiberi. quocirca minime mirum est, si ii, qui sperati erant fructus, percipi non potuerunt. His rebus permoti summus, ut non solum, quae ab ipsis recte instituta essent, revocaremus ac resitueremus: verum etiam, ut quae minus firma essent, fulciremus: quae vero corrupta et depravata essent, ea emendaremus et corrigeremus. Iacebant Scholae, tenera iuventus negligebatur, bulla erat in religione Christiana certa et consentiens institutio. Itaque vel male, vel ad nullam certam normam, sed ad cuiusque arbitrium iuventus erudiebatur, vel omnino non informabatur, sed reudis prorsus et impolita relinquebatur
§
Catechesis religonis christiane
Quaestio 1. Quae est unica tua consolatio in vita et in morte?
Quod animo pariter et corpore, sive vivam sive moriar, non meus, sed !dissimi Domini et servatoris mei Iesu Christi sum proprius, qui precioso sanguine suo, pro omnibus peccatis meis plenissime satisfaciens, me ab omni potestate Diaboli liberavit, meque ita conservat, ut sine voluntate patris mei coelestis, ne pilus quidem de meo capite possit cadere: imo vero etiam omnia saluti meae servire oporteat: Quocirca me quoque suo Spiritu de vita aeterna certum facit, utque ipsi deinceps vivam promptum ac paratum reddit.
Quaestio 2. Quot sunt tibi scitu necessaria ut ista consolatione fruens, beate vivas et moriaris?
Tria. Primum, quanta sit peccati mei et miseriae meae magnitudo. Secundum, quo pacto ab omni peccato et miseria liberer. Tertium, quam gratiam Deo pro ea liberatione debeam.
Prima Pars De Hominis Miseria
Quaestio 3. Unde tuam miseriam cognoscis?
Ex Lege Dei
Quaestio 4. Quid a nobis postulat Dei?
Id docet nos Christus summatim Matthaei 22: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex tota cogitatione tua, et ex omnibus viribus tuis. Istud est primum et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ab istis duobus mandatis tota lex et Prophetae pendent.
Quaestio 5. Num haec omnia perfecte servare potes?
Minime: natura enim propensus sum ad odium Dei et proximi.
Quaestio 6. Num ergo Deus hominem ita pravum et perversum condidit?
Nequaquam: Imo vero bonum et ad imaginem sui condidit eum, hoc est, vera
iustitia et sanctitate praeditum, ut Deum creatorem suum recte cognosceret, ex animo
diligeret, cum eo beatus in aeternum viveret, idque ad eum laudandum et celebrandum
Quaestio 7. Unde igitur existit haec naturae humanae pravitas?
Ex lapsu et inobedientia primorum parentum Adami et Evae. Hinc natura nostra ita est depravata, ut omnes in peccatis concipiamur et nascamur.
Quaestio 8. An vero adeo corrupti sumus, ut ad bene agendum prorsus non simus idonei, et ad omne proclives?
Certe: nisi per Spiritum sanctum regeneremur.
Quaestio 9. An non igitur Deus homini iniuriam facit, qui ab eo in lege sua flagitat, quae praestare non queat?
Minime. Nam Deus hominem talem condiderat, ut ea praestare posset: verum homo, impulsore Diabolo, sua ipsius contumacia, se et omnem posteritatem divinis illis donis orbavit.
Quaestio 10.Num Deus hanc contumaciam et defectionem hominis dimittit impunitam?
Imo vero horrendis modis irascitur, tum ob innata nobis peccata, tum ob ea, quae ipsi committimus, eaque iustissimo iusdicio praesentibus et aeternis suppliciis punit, quemadmodum ipse pronunciat: Maledictus omnis qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut ea faciat.
Quaestio 11. An non igitur Deus etiam est misericors?
Est ille quidem misericors, verum ita ut etiam sit iustus. qua propter postulat eius iustitia, quod adversus summam Dei maiestatem commissum est, id quoque ut summis, hoc est, sempiternis cum animi tum corporis suppliciis luatur.
Secunda Pars: De Liberatione Hominis
Quaestio 12. Quoniam igitur iusto Dei iudicio, temporalibus et aeternis poenis obnoxii sumus: estne reliqua ulla ratio aut via, qua his poenis liberemur et Deo reconciliemur?
Vult Deus iustitiae sua satisfieri: quocirca necesse est, vel per nos, vel per alium satisfaciamus.
Quaestio 13. Possumusne ipsi per nos satisfacere?
Nulla ex parte: quin etiam debitum in singulos dies augemus.
Quaestio 14. Postestne ulla creaturum in coelo vel in terra, quae tantum creatura sit, pro nobis satisfacere?
Nulla: Nam principio non vult Deus, quod homo peccavit, id in ulla alia creatura plectere. Deinde, nec potest quidem, quod nihil nisi creatura sit, iram Dei adversus peccatum sustinere, et alios ab ea liberare.
Quaestio 15. Qualis ergo querendus est mediator et liberator?
Qui verus quidem homo sit, ac perfecte iustus, et tamen omnibus creaturis potentior, hoc est, qui simul etiam sit verus Deus.
Quaestio 16. Cur necesse est, cum verum hominem, et quidem perfecte iustum esse?
Quia iustitia Dei postulat, ut eadem natura humana, quae peccavit, ipsa pro peccato depndat: qui vero ipse peccator esset, pro aliis depndere non posset
Quaestio 17. Quare oportet eum simul etiam vere Deum esse?
Ut potentia suae divinitatis, onus irae divinae carne sua sustinere, nobisque amissam iustitiam et vitam reparare ac restitutere possit.
Quaestio 18. Quis autem est ille Mediator, qui simul est vere Deus ac verus ac perfecte iustus homo?
Dominus noster Iesus Christus, qui factus est nobis sapientia a Deo, iustitia, sanctificatio et redemptio.
Quaestio 19. Unde id scis?
Ex Evangelio, quod Deus primum in paradis patefecit, ac deinceps per patriarchs et prophetas propagavit: sacrificiis filium suum unigenitum complevit.
Quaestio 20. Num igitur omnibus hominibus qui in Adam perierant, per Christum salus redditur?
Non omnibus, verum iis tantum, qui vera fide ipsi inseruntur, eiusque beneficia amplectuntur.
Quaestio 21. Quid est fides?
Est non tantum notitia, qua firmiter assentior omnibus, quae Deus nobis in verbo suo patefecit, sed etiam certa fiducia, a Spiritu sancto per Evangelium in corde meo accensa, in qua in Deo acquiesco, certo satuiens, non solum aliis, sed mihi quoque remissionem peccatorum, aeternam iustitiam et vitam donatam esse idque gratis, ex Dei misericordia, propter unius Christi meritum.
Quaestio 22. Quaenam sunt illa, quae necesse est hominem Christianum credere?
Omnia, quae nobis in Evangelio promittuntur, quorum summa in Symbolo Apostolico, seu in capitibus catholicae et indubitatae omnium Christianorum fidei, breviter comprehenditur.
Quaestio 23. Quod est illud Symbolum?
Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli & terrae: Et in Iesum Christum, Filium eius unigenitum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis,ascendit ad coelos, sedet at dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est ad iudicatuum vivos et mortuos: Credo in Spiritum sanctum. Credo sanctam Ecclesiam, Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam aeternam.
Quaestio 24. In quot partes distribuitur hoc Symbolum?
In tres partes. Prima est de aeterno Patre, et nostri creatione. Altera est de Filio et nostri redemtione. Tertia est de Spiritu sancto, et nostri sanctificatione.
Quaestio 25. Cum una sit tantum essentia divina: our cur tres istos nominas, Patrem, Filium et Spirtum sanctum?
Quia Deus ita se in suo verbo patefectit, quod tres hae distinctae personae sint unus ille, verus et aeternus Deus.
De Patere
Quaestio 26. Quid credis cum dicis: Credo in Deum Patrem, omipotentem, creatorem coeli et terrae?
Credo aeternam Patrem Domini nostri Iesu Christi, qui coelum et terram, cum omnibus, quae in iis sunt, ex nihilo creavit, quique eadem aeterno suo consilio et providentia sustentat ac gubernat: propter Christum Deum meum et patrem meum esse: itaque sic ei confido, sic in eo acquiesco, ut no dubitem, quin provisurus sit omnibus, tum animo, tum corpori meo necessariis. Quin etiam, quae mihi mala in hac aerumnosa vita imittit, ea in meum salutem sit conversurus, eum et facere id possit, ut omnipotens Deus, et facere id velit, ut benignus Pater.
Quaestio 27. Quid est providentia Dei?
Omipotes et ubique praesens Dei vis, qua coelum et terram, cum omnibus creaturis, tanquam manu sustinet ac gubernat: ut quae terra nascuntur, pluvia item et siccitas, fertilitas et sterilitas, cibus et potus, nona et adversa valetudo, divitiae et paupertas, omnia denique non temere aut fortuito, sed patero eius consilio et voluntate contingant.
Quaestio 28. Quid nobis prodest haec cognitio creationis et providentiae divinae?
Ut in adversis patientes, in secundis grati simus, in futurum vero optimum in Deo fidissimo Patre spem repositam habeamus, certo scientes, ihil esse, quod nos ab eius amore abstrahat, quandoquidem omnes creaturae ita sunt in eius potestate, ut sine eius arbitrio, no modo nihil agere sed ne moveri quidem possint.
De Filio
Quaestio 29. Quare Filius Dei appellatur Iesus, hoc est, Salvator?
Quia nos salvat ab omnibus peccatis nostris: nec ulla salus aliunde peti debet, nec alibi reperiri potest.
Quaestio 30. Creduntne igitur illi in uicum Servatorem Iesum, qui a sanctis, aut a se, aut aliunde felicitatem aut alutem quaerunt?
Non: Etsi enim verbo quidem eo Servatore gloriantur, re ipsa tamen abnegant unicum Servatorem Iesum. Necesse est enim, aut Iesum non esse perfectum Servatorem, aut qui eum Servatorem fide amplectuntur vera, eos omia in ipso possidere, quae ad alutem requiruntur.
Quaestio 31. Quare appellatur Christus, hoc est, unctus?
Quod a Patre ordinatus, et Spiritu Sancto unctus sit summus Propheta ac Doctor, qui nobis arcanum consilium et omnem voluntatem Patris, de redemtione nostri patefecit; et summus Pontifex, qui nos unico sacrificio sui corporis redemit, assidueque pro nobis apud Patrem intercedit: et Rex, qui nos suo verbo et Spiritu gubernat, et partam nobis alutem tuetur ac coservat.
Quaestio 32. Cur vero tu Christianus appellaris?
Quod per fidem membrem sum Iesu Christi, et unctiois ipsius particeps, ut et nomen eius confitear, meque sistam ipsi vivam gratuidinis hostiam, et in hac vita, contra peccatum et Satanam, libera et bona conscientia pugnem, et postea aeternum cum Christo regnum in omnes creaturas teneam.
Quaestio 33. Quam ob causam Christus vocatur Filius Dei unigenitus, cum os quoque simus filii Dei?
Quia solus Christus est coaeternus, et naturalis aeterni Patris Filius: nos autem propter eum, ex gratia, a Patre adoptati summus.
Quaestio 34. Qua de causa appellas eum Dominum nostrum?
Quia corpus et animam nostram a peccatis, non auro, nec argento, sed pretioso suo sanguine redimens, et ab omni potestate Diaboli liberans nos sibi proprios vidicavit.
Quaestio 35. Quid credis cum dicis: Conceptus est per Spiritum Sanctum, natus ex Maria Virgine?
Quod ipse Filius Dei, qui est, et permanet verus ac aeternus Deus, naturam vere humnam ex carne et sanguine virginis Mariae, operatione Spiritus Sancti assumpsit, ut simul sit verum semen Davidis, fratribus suis per ominia similis excepto peccato.
Quaestio 36. Quem fructum percipis ex sancta conceptione et nativiatate Christi?
Quod is noster sit Mediator, et sua innocentia, ac perfecta sanctitate, mea peccata, in quibus conceptus sum, tegat, ne in conspectum Dei veniant.
Quaestio 37. Quid credis cum dicis: Passus est?
Eum toto quidem vitae suae tempore, quo in terris egit, praecipue vero in eius extremo, iram Dei adversus peccatum universi generis humani, corpore et anima sustinuisse: ut sua passione, tanquam unico sacrificio propitiatorio, corpus et animam nostram ab aeterna damnatione liberaret, et nobis gratiam Dei, iustitiam ac vitam aeternam acquireret.
Quaestio 38. Quid causae fuit, cur sub iudice Pilato pateretur?
Ut innocens coram iudice politico damnatus, nos a severo Dei iudicio, quod omnes manebat, eximeret.
Quaestio 39. Est vero quiddam amplius, quod affixus sit cruci, quam si alio genere mortis affectus esset?
Sane amplius: Ex hac enim re sum certus, eum maledictionem, quae mihi incumbebat, in se recpisse: nam mors crucis a Deo erat maledicta.
Quaestio 40. Cur necesse fuit, ut Christus ad mortem usque se demitteret?
Propterea quod iustitiae et veritati Dei nullo alio pacto pro nostris peccatis potuit satisfierei, quam ipsa morte filii Dei.
Quaestio 41. Quare etiam sepultus est?
Ut eo testatum faceret, se vere mortuum esse.
Quaestio 42. At cum Christus pro nobis mortem oppetierit, cur nobis quoque moriendum est?
Mors nostra non est pro peccatis nostris satisfactio, sed peccati abolitio, et transitus in vitam aeternam.
43. Quid praeterea capimus commodi ex sacrificio et morte Christi?
Quod virtute eius mortis vetus noster homo, una eum eo crucifigitur, interimitur, ac sepelitur, ne pravae cupiditates et desideria carnis posthac in nobis regnent, sed nos ipsos ei hostiam gratitudinis offeramus.
Quaestio 44. Cur additur: Descendit ad inferna?
Ut in summis doloribus et gravissimis tentationibus, me consolatione hac sustentem, quod Dominus meus Iesus Christus inenarrabilibus animi sui anguistiis, cruciatibus et terroribus, in quos cum antea, tum maxime in cruce pendens, fuerat demersus, me ab anguistiis et cruciatibus inferni liberaverit.
Quaestio 45. Quid nobis prodest resurrectio Christi?
Primum sua resurrectione mortem devicit, ut nos posset eius iustitiae, quam nobis sua morte pepererat, participes facere. Deinde, nos iam quoque eius potentia ad novam vitam excitamur. Postremo, resurrectio capitis nostri Christi, nobis gloriosae resurrectionis nostrae pignus est.
Quaestio 46. Quomodo intelligis illud: Ascendit ad coelos?
Quod aspicientibus discipulis, Christus de terra in coelum sublatus est, atque etiamnum nostra causa ibidem est, et erit, donec redeat ad iudicandum vivos et mortuos.
Quaestio 47. An ergo Christus non est nobiscum usque ad finem mundi, quemadmodum promisit?
Christus est verus Deus, et verus homo; itaque secundum naturam humanam, iam non est in terra: at secundum divinitatem suam, maiestatem, gratiam et spiritum, nullo unquam tempore a nobis abest.
Quaestio 48. An vero isto pacto duae naturae in Christo, non divelluntur, si non sit natura humana, ubicunque est divina?
Minime: Nam cum divinitatis comprehendi non queat, et omni loco praesens sit, necessario consequitur, esse eam quidem extra naturam humanam, quam assumsit, sed nihilo minus tamen esse in eadem, eique personaliter unitam permanere.
Quaestio 49. Quem fructum nobis adfert ascensio Christi in coelum?
Primum quod in coelo apud patrem pro nobis intercedit. Deinde quod carnem nostram in coelo habemus, ut in eo tanquam certo pignore confirmemur, fore, ut ipse qui caput nostrum est, nos sua membra ad se extollat. Tertio, quod nobis suum Spiritum mutui pignoris loco mittit, cuius efficacia non terrena sed superna quaerimus, ubi ipse est ad dextram Dei sedens.
Quaestio 50. Cur additur: Sedet ad dextram Dei?
Quia Christus ideo in coelum ascendit, ut se ibi caput suae Ecclesiae declaret, per quod Pater omnia gubernat.
Quaestio 51. Quid nobis prodest haec gloria nostri capitis Christi?
Primum, quod per Spiritum sanctum in nos sua membra, coelestia dona effundit. Deinde, quod nos sua potentia contra omnes hostes protegit ac defendit’
Quaestio 52. Quid te consolatur reditus Christi ad iudicandum vivos et mortuos?
Quod in omnibus miseriis et persecutionibus, erecto capite, eundem illum, qui se prius pro me iudicio dei statuit, et maledictionem omnem a me abstulit, iudicem e eolo exspecto, qui omnes suos et meos hostes, in aeternas poenas abiiciat; me vero cum omnibus electis ad se in coelestia gaudia, et sempiternam gloriam traducat.
De Spiritu Sancto
Quaestio 53. Quid credis de Spiritu Sancto?
Primum, quod sit verus et coaeternus Deus, cum aeterno Patre et Filio: deinde, quod mihi quoque datus sit, ut me per veram fidem, Christi et omnium eius beneficiorum participem faciat, me consoletur, et mecum in aeternum maneat.
Quaestio 54. Quid credis de sancta et catholica Christi Ecclesia?
Credo Filium Dei, ab initio mundi ad finem usque, sibi ex universo genere humano coetum ad vitam aeternam electum, per Spiritum suum et verbum, in vera fide consentientem, colligere, tueri, ac servare: meque vivum eius coetus membrum esse, et perpetuo mansurum.
Quaestio 55. Quid sibi vult Communio Sanctorum?
Primum, quod universi et singuli credentes, Christi et omnium eius bonorum, tamquam ipsius membra communionem habeant. Deinde, quod singuli, quae acceperunt dona, in commune commodum et universorum salutem prompte et alacriter conferre debeant.
Quaestio 56. Quid credis remissione peccatoris?
Deum propter satisfactionem Christi, meorum peccatorum, atquae illius etiam pravitatis, cum qua mihi per omnem vitam pugnandum ets, memoriam omnem deposuissse, et me iustitia Christi gratis donare, ne unquam in iudicium veniam.
Quaestio 57. Quid te consolatur Resurrectio carnis?
Quod non tantum anima mea, postquam e corpore excesserit e vestigo ad Christum suum caput assumetur: verum quod haec quoque caro mea, potentia Christi excitata, rursus animae meae unietur, et glorioso Christi corpori conformabitur.
Quaestio 58. Quam consolationem capis ex articulo de vita aeterna?
Quod, quoniam in praesentia vitae aeternae initia in meo corde praesentisco, futurm sit, ut post hanc vitam plena perfectaque beatitudine potiar, in qua Deum in aeternum celebrem: quam quidem beatitudinem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec ullus homo cogitatione comprehendit.
Quaestio 59. At cum haec omnia credis, quid utilitatis inde ad te redit?
Quod in Christo iustus sum coram Deo, et haeres vitae aeternae.
Quaestio 60. Quomodo iustus es coram Deo?
Sola fide in Iesum Christum, adeo ut licet mea me conscientia accuset, quod aversus omnia mandata Dei graviter peccaverim, nec ullum eorum servaverim, adhaec etiamnum ad omne malum propensus sim, nihlominus tamen, (modo haec beneficia vera animi fiducia amplectar), sine ullo meo merito, ex mera Dei misericordia, mihi perfecta satisfactio, iustitia et sanctitas Christi, imputetur ac donetur; perinde ac si nec ullum ipse peccatum admissem, nec ulla mihi labes inhaereret: imo vero quasi eam obedientiam, quam pro me Christus praestitit, ipse perfecte praestitissem.
Quaestio 61. Cur sola fide iustum esse affirmas?
Non quod dignitate meae fidei Deo placeam, ded quod sola satisfactio, iustitia ac sanctitas Christi, mea iustitia sit coram Deo. Ego vero eam non alia ratione, quam fide amplecti, et mihi applicare queam.
Quaestio 62. Cur nostra bona opera non possunt esse iustitia, vel pars aliqua iustitiae coram Deo?
Propterea quod oporteat eam iustitam, quae in iudicio Dei consistat, perfecte absolutam esse, et omni ex parte divinae legi congruentem: nostra vero etiam praestantissima quaeque opera, in hac vita sunt imperfecta, atquae adeo peccatis inquinata.
Quaestio 63. Quomodo bona opera nostra nihil promereantur, cum Deus et in praesenti et in futura vita mercedem pro his se daturum promittat?
Merces ea non datur ex merito, sed ex gratia.
Quaestio 64. An autem haec doctrina non reddit homnes securos et prophanos?
Non: neque enim fieri potest, quin ii qui Christo per fidem insiti sunt, fructus proferant gratitudinis.
De Sacramentis
Quaestio 65. Quoniam igitur sola fides nos Christi atque omnium eius beneficiorum participes facit: unde haec fides proficiscitur?
A Spiritu Sancto, qui eam per praedicationem Evangelii in cordibus nostril accendit, et per usum Sacramentorum confirmat.
Quaestio 66. Quid sunt Sacramenta?
Sunt Sacra et in oculos incurrentia signa, ac sigilla, ob eam causam a Deo instituta, ut per ea nobis promissionem Evangelii magis declaret et obsignet: quod scilicet non universis tantum , verum etiam singulis credentibus, propter unicum illud Christi sacrificium in cruce peractum, gratis donet remissionem peccatorum, et vitam aeternam.
Quaestio 67. Num utraque igitur, et verbum et Sacramenta eo spectant, ut fidem nostram ad sacrificium Christi in cruce peractum, tanquam ad unicum nostrae salutis fundamentum deducant? Ita est. Nam Spiritus sanctus docet Evangelio, et confirmat Sacramentis, omnem nostram salutem positam esse in unico sacrificio Christi, pro nobis in cruce oblati.
Quaestio 68. Quot Sacramenta instituit Christus in novo foedere?
Duo, Baptismum et sacram Coenam.
De Baptismo
Quaestio 69. Qua ratione in Baptismo admoneris et confirmaris, te unici illius sacrificii Christi participem esse?
Quod Christus externum aquae lavacrum mandavit, addita hac promissione, me non minus certo, ipsius sanguine et Spiritu a sordibus animae, hoc est, ab omnibus meis peccatis lavari: quam aqua extrinsecus ablutus sum, qua sordes corporis expurgari solent.
Quaestio 70. Quid est sanquine et Spiritu Christi ablui?
Est accipere a Deo remissionem peccatorum gratis, propter sanguinem Christi, quem is pro nobis in suo sacrificio in cruce profudit. Deinde etiam per Spiritum sanctum renovari, et ipso sanctificante membrum christi fieri, quo magis ac magis peccatis moriamur, et sancte inculpateque vivamus.
Quaestio 71. Ubi promisit Christus, se nos tam certo sanguine et Spiritu suo abluturum, quam aqua baptismi abluti sumus?
In institutione Baptismi, cuius haec sunt verba: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Qui crediderit et baptizatus fuerit, servabitur: qui non crediderit, condemnabitur. Haec promissio repetitur, cum scriptura Baptismum nominat lavacrum regenerationis, et ablutionem peccatorum.
Quaestio 72. Estne ergo externus Baptismus aquae, ipsa peccatorum ablutio?
Non est: Nam solus sanguis Iesu Christi purgat nos ab omni peccato.
Quaestio 73. Cur ergo Spiritus sanctus baptismum appellat lavacrum regenerationis et ablutionem peccatorum?
Deus non sine gravi causa sic loquitur, videlicet non solum ut nos doceat, quemadmodum sordes corporis aqua purgantur, sic peccata nostra sanguine et Spiritu Christi expiari: verum multo magis, ut nobis hoc divino symbolo ac pignore certum faciat, nos non minus vere a peccatis nostris interna lotione ablui, quam externa et visibili aqua abluti sumus.
Quaestio 74. Suntne etiam infantes baptizandi?
Omnino. Nam cum aeque ac adulti ad foedus et Ecclesiam Dei pertineant: cumque eis per sanguinem Christi, remissio peccatorum, et Spiritus sanctus fidei effector, non minus quam adultis promittatur: per Baptismum Ecclesiae Dei inserendi sunt, et ab infidelium liberis discernendi, itidem ut in Veteri foedere, per circumcisionem fiebat, cui in Novo foedere substitutus et Baptismus De Coena Domini.
Quaestio 75. Qua ratione in Coena Domini admoneris et confirmaris, te unici illius sacrificii Christi in cruce oblati, atque omnium eius bonorum participem esse?
Quod Christus me atque omnes fideles de hoc fracto pane edere, et de poculo distributo bibere iussit, in sui memoriam, addita hac promissione: Primum corpus suum non minus certe pro me in cruce oblatum ac fractum, et sanguinem suum pro me fusum esse: quam oculis cerno, panem Domini mihi frangi, et poculum mihi communicari. Deinde animam meam non minus certo ipsius corpore, quod pro nobis crucifixum, et sanguine qui pro nobis fusus est, ad vitam aeternam ab ipso pasci: quam panem et vinum, Symbola corporis et sanguinis Domini, e manu ministri accepta, ore corporis percipio.
Quaestio 76. Quid est crucifixum corpus Christi edere, et fusum eius sanguinem bibere?
Est non tantum totam passionem et mortem Christi certa animi fiducia amplecti, ac per id remissionem peccatorum et vitam aeternam adipisci: sed etiam per Spiritum sanctum, qui simul in Christo et in nobis habitat, ita sacrosancto eius corpori magis ac magis uniri, ut quamvis ipse in coelo, nos vero in terra simus, nihilominus tamen caro simus de carne eius et os de ossibus eius: utque omnia corporis membra ab una anima, sic nos uno eodemque Spiritu vivificemur et gubernemur.
Quaestio 77. Quo loco promisit Christus, se credentibus tam certo corpus et sanguinem suum sic edendum et bibendum daturum, quam fractum hunc panem edunt, et peculum hoc bibunt?
In Institutione Coenae, cuius haec sunt verba: Dominus noster Iesus Christus, ea nocte qua proditus est, accepit panem: et gratiis actis, fregit ac dixit: accipite, (comedite,) hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur: hoc facite in mei recordationem. Itidem et poculum, postquam coenassaent, dicens hoc poculum est novum foedus per meum sanguinem: Hoc facite, quotiescunque biberitis, in mei recordationem. Quotiescumque enim ederitis panem hunc, et poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciate, donec venerit. haec promissio a Paulo repetitur, cum inquit: Poculum gratiarum actionis, pro gratias agimus, nonne communio est sanguinis Christi? Panis, quem frangimus, nonne communio est corporis Christi? Panis, quoniam unus panis, unum corpus multi sumus: Nam omnes unius panis participes sumus.
Quaestio 78. Num ergo panis et vinum fiunt ipsum corpus et sanguinis Christi?
Nequaquam: verum, ut aquam Baptismi in sanguinem Christi non convertitur, nec est ipsa peccatorum ablutio, sed Symbolum tantum et pignus earum rerum, quae nobis in Baptismo obsignantur: ita nec panis coenae Dominicae, est ipsum corpus Christi: quanquam pro ratione Sacramentorum, et usitata Spiritui Sancto de his loquendi forma, panis Christi corpus appellatur.
Quaestio 79. Cur ergo Christus panem appellat suum corpus, calicem vero suum sanguinem, seu novum foedus per suum sanguinem: Paulus item panem et vinum, communionem corporis et sanguinis Christi?
Christus non sine gravi causa sic loquitur: videlicet, non solum ut nos doceat, quemadmodum panis et vinum corporis vitam sustentant: sic etiam crucifixum suum corpus et effusum suum sanguinem, vere esse animae nostrae cibum ac potum, quo ad vitam aeternam nutriatur: Verum multo magis, ut hoc visibili signo ac pignore nobis certum faciat, nos non minus vere, corporis et sanguinis sui, per operationem Spiritus sancti, partcipes esse, quam sacra ista Symbola, in eius memoriam, ore corporis percipimus: Tum etiam, quod eius passio et obedientia, tam certo nostra sit, quam si ipsimet pro nostris peccatis poenas dedissemus, et Deo satisfecissemus.
Quaestio 80. Quid interest inter Coenam Domini, et Missam Papisticam?
Coena Domini nobis testaur, nos perfactam remissionem omnium nostrorum peccatorum habere, propter unicum illud Christi sacrificium, quod ipsemet semel in cruce peregit: tum etiam nos per Spiritum sanctum inseri Christo, qui iam secundum naturam suam humanam tantum in coelis est ad dextram Patris, ibique vult a nobis adorari. In Missa autem negatur, vivos et mortuos habere remissionem peccatorum, propter unicam Christi passionem, nisi etiamnum quotidie Christus pro ipsis a Sacrificulis offeratur: tum etiam docetur, Christum corporaliter sub speciebus Panis et Vini esse ideoque in illis adorandum esse. Atque ita ipsum Missae fundamentum, nihil aliud est, quam abnegatio unici illius sacrificii et passionis Iesu Christi, et execranda idolatria.
Quaestio 81. Quibus accendendum est ad mensam Domini?
Tantum iis, qui vere dolent, se suis peccatis Deum offendisse: confidunt autem sibi ea propter Christum remissa esse: et quas reliquas habent infirmitates, eas passione et morte illus obtectas esse, quique desiderant magis ac magis in fide et integritate vitae proficere. Hypocritae autem, et qui non vere resipiscunt, damnationem sibi edunt et bibunt.
Quaestio 82. Suntne illi etiam ad hanc Coenam admittendi, qui confessione et vita, ac infideles et impios esse declarant?
Nequaquam: Nam eo pacto foedus Dei profanatur, et ira Dei in universum coetum concitatur. Quocirca Ecclesia, ex praescripto Christi et Apostolorum, hos, clavibus regni coelorum utens, a coena arcere debet, quoad resipuerint, et mores mutaverint.
Quaestio 83. Quid sunt claves regni coelorum?
Praedicatio evangelii, et Ecclesiastica disciplina: quibus coelum credentibus aperitur: infelibus autem clauditur.
Quaestio 84. Quo pacto aperitur et clauditur regnum coelorum praedicatione Evangelii?
Cum ex mandato Christi credentibus universis et singuilis, publice annunciatur, omnia peccata ipsis divinitus propter meritum Christi condonari, quoties promissionem evangelii vera fide amplectuntur: contra vero omnibus infidelibus et hypocritis denuntiatur, tantisper ipsis iram Dei et aeternam condemnationem incumbere, dum in suis sceleribus perseverant: secundum quod Evangelii testimonium, Deus tam in praesenti, quam in futura vita iudicaturus est.
Quaestio 85. Quo pacto clauditur et aperitur regnum coelorum per disciplinam Ecclesiasticam?
Cum ex mandato Christi, ii qui nomine quidem sunt Christiani, verum doctrina aut vita se ostendunt a Christo alienos, postquam aliquoties fraterne admoniti, ab erroribus aut flagitiis discedere nolunt, Ecclesiae indicantur, aut iis, qui ab Ecclesia ad eam rem sunt constituti, ac si ne horum quidem admonitioni pareant: ab iisdem interdictione Sacramentorum, ex coetu Ecclesiae, et ab ipso Deo, ex regno Christi excluduntur: ac rursum, si emendationem profiteantur, et reipsa declarent, tanquam Christi et Ecclesiae membra recipiuntur.
Tertia Pars: De Gratitudine
Quaestio 86. Cum ab omnibus peccatis et miseriis, sine ullo nostro merito, sola Dei misericordia, propter Christum liberati simus, quid est cur bona opera faciamus?
Quia postquam nos Christus suo sanguine redemit, renovat nos quoque suo Spiritu ad imaginem sui, ut tantis beneficiis affecti, in omni vita nos erga Deum gratos declaremus, et ipse per nos celebretur. Deinde, ut nos quoque ex fructibus, de sua quisque fide certi simus. Postremo, ut vitae nostrae integritate alios Christo lucrifaciamus.
Quaestio 87. Non possunt igitur illi servari, qui ingrati, et in peccatis secure persistentes, a sua pravitate ad Deum non convertuntur?
Nullo modo. Nam, ut scriptura testatur, nec impudici, nec idololatrae, nec adulteri, nec fures, nec avari, nec ebriosi, nec convitiatores, nec raptores, haereditatem regni Dei conseqentur.
Quaestio 88. Quibus partibus constat conversio hominis ad Deum?
Mortificatione veteris, et vivificatione novi hominis.
Quaestio 89. Quid est mortificatio veteris hominis?
Vere et ex animo dolere, quod peccatis tuis Deum offenderis, eaque magis ac magis odisse et fugere.
Quaestio 90. Quid est vivificatio novi hominis?
Vera laetitia in Deo per Christum, et serium ac promptum studium instituendi vitam ex voluntate Dei, omniaque bona opera exercendi.
Quaestio 91. Quae sunt bona opera?
Tantum ea, quae ex vera fide, secundum legem Dei fiunt, et ad eius solius gloriam referuntur: non ea autem quae a nobis opinione recti conficta, aut ab hominibus tradita sunt.
Quaestio 92. Quae est Lex Dei?
Loquutus est Deus omnia verba haec:
Primum praeceptum
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te ex Aegypto, domo servitutis. Non habebis Deos alienos in conspectu meo.
Secundum (praeceptum)
Ne sculpas tibi simulacrum, nec ullam imaginem effingas eorum, quae aut supra sunt in coelo, aut infra in terra, aut in aquis sub terra: neque incurves te illis, neque colas ea. Ego enim sum Dominus, Deus tuus, fortis, Zelotes, vindicans peccata patrum in filiis, idque in tertia et quarta progenie eorum qui oderunt me: et misericordia utens in millesimam eorum, qui diligunt me, et observant praecepta mea.
Tertium (praeceptum)
Ne usurpes nomen Domini Dei tui temere. Neque enim Dominus dimittet eum impunitum, qui nomen eius vane usurpaverit.
Quartum (praeceptum)
Memento ut diem Sabbathi sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omne opus tuum: At septimo die Sabbathum erit Domino Deo tuo. Non facies ullum opus, nec tu, nec filius tuus, nec filia tua, nec servus tuus, nec ancilla tua, nec iumentum tuum, nec advena, qui est intra portas tuas. Nam sex diebus fecit Deus coelum, terram, mare, et quaecunque in iis sunt, et requeivit die septimo, ideoque benedixit dici Sabbathi, et sanctificavit eum.
Quintum (praeceptum)
Honora Patrem tuum et matrem tuam, ut diu vivas in terra, quam tibi Dominus Deus tuus daturus est.
Sextum (praeceptum)
Non occides.
Septimum (praeceptum)
Non committes adulterium.
Octavum (praeceptum)
Non furaberis.
Nonum (praeceptum)
Non dices contra proximum tuum falsum testimonium.
Decimum (praeceptum)
Non concupisces domum proximi tui, nec concupisces uxorem proximi tui, nec servum eius, nec ancillam, nec bovem, nec asinum, nec quicquam eorum, quae sunt proximi tui.
Quaestio 93. Quomodo dividuntur haec praecepta?
In duas tabulas, quarum prior quatuor praeceptis tradit, quo pacto nos erga Deum geramus: Posterior sex praeceptis, quae officia proximo debeamus.
Quaestio 94. Quid postulat Deus in primo praecepto?
Ut, quam mihi chara est salus animae meae, tam studiose vitem et fugiam omnem idololatriam, magiam, incautationem, superstitionem, invocationem sanctorum, aut caeterarum creaturarum: unicum autem et verum Deum recte agnoscam, ipsi soli fidam, summa humilitate, ac patientia me illi subiiciam, ab eo solo omnia bona exspectem; denique intimo cordis affectu ipsum amem, reverear, venerer, adeo ut omnibus potius creaturis renunciem, quam ut vel minimum contra eius voluntatem committam.
Quaestio 95. Quid est idololatria?
Est loco unius Dei, aut praeter unum illum et verum Deum, qui se in suo verbo patefecit, aliud quippiam fingere aut habere, in quo spem reponas.
Quaestio 96. Quid postulat secundum Praeceptum?
Ne Deum ulla imagine aut figura exprimamus, neve ulla alia ratione eum colamus quam qua se in suo verbo coli praecepit.
Quaestio 97. An nullae ergo prorsus fingendae sunt imagines aut simulacra?
Deus nec ulla ratione effingi debet, nec potest: creaturas autem, etsi exprimere quidem licet: vetat tamen Deus, earum imagines fingi, aut haberi, quo vel ipsas, vel Deum per ipsas colamus, aut honoremus.
Quaestio 98. An autem in templis imagines tolerari non possunt, quae pro libris sint imperitae multitudini?
Minime: neque enim decet nos sapientiores esse Deo, qui suam Ecclesiam non mutis simulacris, sed viva praedicatione verbi sui vult erudiri.
Quaestio 99. Quid sancit Deus tertio praecepto?
Ut non solum execrando, aut peierando, verum etiam temere iurando, nomen Dei contumeliose, aut irreverenter ne usurpemus: neve tacendo aut connivendo, horrendis istis sceleribus communicemus: sed sacrosancto Dei nomine non nisi summa cum religione et veneratione utamur: ut vera et constanti confessione, invocatione, omnibus denique verbis et actionibus nostris ipse celebretur.
Quaestio 100. Estne igitur adeo grave peccatum iurando, aut dira imprecando, nomen Dei temerare,
ut Deus etiam iis succenseat, qui quantum in se est, illud non prohibent aut impediunt?
Certe gravissimum: Neque enim ullum est peccatum maius, aut quod Deum gravius offendat, quam sacri ipsius nominis contumelia. Quocirca etiam id scelus morte multari voluit.
Quaestio 101. Potestne quis etiam pie per nomen Dei iurare?
Postest, cum vel magistratus id exigit, vel alioqui necessitas, hoc pacto fidem firmari, et veritatem stabiliri postulat: quo et gloria Dei illustretur, et aliorum saluti consulatur. Nam eius generis iusiurandum, verbo Dei sancitur, ideoque etiam a sanctis in veteri et novo foedere, recte est usurpatum.
Quaestio 102. Estne licitum iurare per Sanctos autalias creaturas?
Non: Nam legitimum iuramentum est invocatio Dei, qua petitur, ut is tanquam unicus cordium inspector, testimonium det veritati et iurantem puniat, si sciens fallat: Porro hic honos nulli creaturae convenit.
Quaestio 103. Quid praecipit Deus in quarto praecepto?
Primum, ut Ministerium Evangelii et Scholae conserventur: utque ego cum aliis, tum praecipue festis diebus, studiose coetus divinos frequentem, verbum Dei diligenter audiam, utar sacramentis, precibus publicis meas quoque preces adiungam, pro facultatibus aliquid conferam in pauperes. Deinde, ut in omni vita a pravis actionibus vacem, Domino concedens, ut per Spiritum sanctum in me suum opus faciat, atque ita sempiternum illud sabbathum in hac vita exordiar.
Quaestio 104. Quid nobis iniungit Deus in quinto praecepto?
Ut parentibus, atque adeo omnibus qui nobis praesunt debitum honorem amorem et fidem praestemus, nosque ipsorum fidelibus praeceptis et castiga ionibus ea, qua par est, obedientia submittamus: Tum etiam, ut eorum vitia et mores nostra patientia toleremus, illud semper cogitantes, Deum nos illorum manu velle ducere ac regere.
Quaestio 105. Quid Deus flugitat in sexto praecepto?
Ut proximum neque cogitatione, neque verbis, neque gestibus, nedum factis, vel per me vel per alium, contumelia afficiam, aut oderim, aut laedam, aut occidam: Sed omnem vindictae cupiditatem abiiciam. Ad haec ne me ipsum laedam, aut sciens in aliquod periculum coniiciam. Quocirca etiam ne caedes fierent, Magistratum gladio armavit.
Quaestio 106. Atqui hoc praeceptum solam caedem prohibere videtur?
At caedem prohibendo, docet Deus, se radicem et originem caedis, iram scilicet, invidiam, odium, et vindictae cupiditatem odisse, atque ea omnia pro caede ducere.
Quaestio 107. An vero id satis est, non neminem eo quo dictum est, modo, occidere?
Non est satis: Dum enim Deus iram, invidiam, odium damnat, postulat, ut proximum aeque ac nos ipsos diligamus, et ut humanitate, lenitate, mansuetudine patientia, et misericordia erga eum utamur, quodque ei damno esse possit, quantum in nobis est, avertamus: Ad summam, ita animo affecti simus, ut ne inimicis quidem benefacere dubitemus.
Quaestio 108. Quae est sententia septimi praecepti?
Deum omnem turpitudinem execrari: ideoque nos eam penitus odisse et detestari debere: contraque temperanter, modeste et caste, sive in sacro coniugio, sive in vita coelibe vivere oportere.
Quaestio 109. Nihilne amplius prohibet Deus hoc praecepto, quam adulterium, et id genus turpitudines?
Cum corpus et animus noster templa sint Spiritus sancti, vult Deus ut utrunque pure sancteque possideamus. Idcoque facta, gestus, sermones, cogitationes, cupiditates foedas, et quicquid hominem ad ista allicit, id universum prohibet.
Quaestio 110. Quid vetat Deus in octavo praecepto?
Non solum ea furta et rapinas, quas magistratus punit: sed furti nomine comprehendit, quicquid est malarum artium et aucupiorum, quibus aliena captamus, et ad nos vi aut specie recti transferre studemus: qualia sunt, iniquum pondus, iniusta ulna, inaequalis mensura, fucosa merx, fallax, moneta, usura, aut alia quaevis ratio aut modus rem faciendi a Deo interdictus. His adde omnem avaritiam, et multiplicem divinorum donorum prfusionem et abusum.
Quaestio 111. Quae sunt ea quae Deus hic iubet?
Ut commoda et utilitates proximi, quantum possim, adiuvem et augeam: cum eo sic agam, ut mecum agi cuperem: sedulo et fideliter opus faciam, ut aliorum quoque egestati subvenire queam.
Quaestio 112. Quid exigit nonum praeceptum?
Ne adversus quempiam dicam falsum testimonium, nullius verba calumnier, nulli obtrectem, aut convicium faciam, neminem temere, vel indicta causa condemnem. Verum omnis generis mendacia, fraudes, ut opera Diaboli propria, nisi in me gravissimam iram Dei concitare velim, omni cura fugiam: In iudiciis caeterisque negotiis veritatem secter, et id quod res est libere et constanter profitear. Ad haec famam aliorum et existimationem, quantum queam, defendam et augeam.
Quaestio 113. Quid prohibet decimum praeceptum?
Ne vel minima cupiditate, aut cogitatione, adversus ullum Dei praeceptum corda nostra unquam solicitentur : sed ut perpetuo, et ex animo omne peccatum detestemur, contraque omni iustitia delectemur.
Quaestio 114. Possuntne autem illi, qui ad Deum conversi sunt, haec praecepta perfecte servare?
Minime: Verum etiam sanctissimi quique, quamdiu vivunt, habent tantum exigua initia huius obedientiae: sic tamen, ut serio ac non simulato studio, non secundum aliqua tantum, sed secundum omnia Dei praecepta vivere incipiant.
Quaestio 115. Cur igitur vult Deus legem suam adeo exacte et severe praedicari, cum nemo sit in hac vita, qui eam servare possit?
Primum, ut in omni vita magnis magisque agnoscamus, quanta sit naturae nostrae ad peccandum propensio, tantoque avidius remissionem peccatorum, et iustitiam in Chrito expectamus: Deinde, ut hoc perpetuo agamus, illud semper meditemur, et gratiam Spiritus sancti a Patre imploremus, quo indies magis ac magis ad imaginem Dei renovemur, donec aliquando tandem, postquam ex hac vita decesserimus, propositam nobis perfectionem laeti assequamur.
De Precatione
Quaestio 116. Quare Christianis necessaria est precatio?
Quia praecipua pars est eius, quam Deus a nobis postulat, gratitudinis. Tum, quia illis tantum suam gratiam et Spiritum sanctum Deus largitur, qui veris gemitibus, continenter haec ab eo petunt, et pro iis ipsi gratias agunt.
Quaestio 117. Quae ad eam precationem requiruntur, quae Deo placeat, queque ap ipso exaudiatur?
Ut a solo vero Deo, qui se in verbo suo patefecit, omnia, quae a se peti iussit, vero cordis affectu petamus, et intimo nostrae indigentiae ae miseriae sensu, nos in conspectu divinae Maiestatis, supplices abiiciamus, huic firmo fundamento innitamur, nos a Deo, quanquam indignos, propter Christum tamen certo exaudiri, quemadmodum nobis in suo verbo promisit.
Quaestio 118. Quae sunt ea quae a se peti iubet?
Omnia tum animae tum corpori necessaria, quae Dominus noster Iesus Christus ea precatione, quam nos ipse docuit, complexus est.
Quaestio 119. Qui est illa precatio?
Pater noster, qui es in coelis: Sanctificetur nomen tuum: Veniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, sic etiam in terra: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris: Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria, in secula, Amen.
Quaestio 120. Cur praecipit Christus, ut ita Deum compellemus: Pater noster?
Ut statim in ipso precationis exordio, convenientem Dei filiis reverentiam et fiduciam erga Deum in nobis excitet, quae nostrae precationis fundamentum esse debet: nimirum, Deum propter Christum nobis Patrem factum esse, et quae vera fide ab eo petimus, nobis multo minus negare, quam parentes nostri, nobis bona terrena denegant.
Quaestio 121. Cur additur: Quis es in coelis?
Ne de coelesti maiestate Dei humile quippiam aut terrenum cogitemus: simul etiam, ut ab eius omnipotentia, quaecunque animo et corpori sunt necessaria, expectemus.
Quaestio 122. Quae est prima petitio?
Sanctificetur nomen tuum; hoc est: Da principio, ut te recte agnoscamus, et lucentem in omnibus operibus tuis omnipotentiam, sapientiam, bonitatem, iustitiam, misericordiam et veritatem tuam veneremur, praedicemus et celebremus: Deinde, ut universam vitam nostram, cogitationes, sermones et actiones, eo semper dirigamus, ne sanctissimum nomen tuum propter nos contumelia afficiatur, sed honore potius et laudibus illustretur.
Quaestio 123. Quae est secunda petitio?
Veniat regnum tuum; hoc est: regas nos ita verbo et Spiritu tuo, ut nos tibi magis magisque subiiciamus. Conserva et auge Ecclesiam tuam, destrue opera Diaboli, omnemque potentiam se adversus maiestatem tuam efferentem; irrita fac omnia consilia, quae contra verbum tuum capiuntur, quoad plene tandem ac perfecte regnes, cum eris omnia in omnibus.
Quaestio 124. Quae est tertia petitio?
Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, sic etiam in terra; hoc est: Da, ut nos et omnes homines, voluntati propriae renunciantes, tuae voluntati, quae sola est sancta, prompte et sine ullo murmure pareamus: atque ita singuli mandatum nobis munus fideliter et alacriter exequamur, quemadmodum faciunt Angeli in coelo.
Quaestio 125. Quae est quarta petitio?
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; hoc est, suppedita nobis omnia, quae sunt ad hanc vitam necessaria, ut per ea agnoscamus, te unicum fontem esse, ex quo omnia bona emanant, ac nisi tu benedicas, omnem nostram curam et industriam, atque adeo tua ipsius dona, nobis infelicia et noxia esse. Quapropter da, ut fiduciam nostram ab omnibus creaturis aversam, in te solo collocemus.
Quaestio 126. Quae est quinta petitio?
Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris; hoc est: nobis miserrimis peccatoribus, omnia peccata nostra, atque eam etiam pravitatem, quae in nobis etiamnum haeret, propter Christi sanguinem ne imputes: quemadmodum nos quoque hoc tuae gratiae testimonium in cordibus nostris sentimus, quod firmiter nobis propositum habemus, omnibus, qui nos effenderunt, ex animo ignoscere.
Quaestio 127. Quae est sexta petitio?
Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo; hoc est: quoniam ipsi natura adeo debiles et infirmi sumus, ut ne momento quidem subsistere possimus: infensissimi autem hostes nostri, Satan, mundus, ac nostra ipsorum caro, nos continenter oppugnant: tu nos sustentes, et Spiritus tui robore firmes, ne in hoc Spirituali certamine succcumbamus, sed tantisper illis fortiter resistamus, donec integram tandem victoriam obtineamus.
Quaestio 128. Quomodo concludis precationem tuam?
Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria in secula; hoc est: omnia haec a te petimus, quia cum et rex noster, et omnipotens sis, omnia nobis et vis et potes largiri: Atque haec quidem ideo petimus, ut ex iis, non ad nos, sed ad sanctum nomen tuum, omnis gloria redeat.
Quaestio 129. Quid sibi vult particula: Amen?
Rem certam ac ratam esse: Nam precatio mea, multo certius a Deo est exaudita, quam ego in corde mea sentio, me illud ex animo cupere.
Thanks to Kwan Chen for his editorial help with this text.